- FAESULAE
- FAESULAEurbs olim Hetruriae, non procul a Florentia, sedes augurum, una ex 12. praecipuis, Stiliconem contra Radagaisum iuvit, dein a Florentinis vastata, nunc vicus est modicus, licet Episcopalem sedem retineat. Plerisque Graecis Φαισοῦλαι, Faesulae, a nonnullis Φαισοῦλα Faesula dicitur. Diphthongum in prima Graeci semperhabent, et inde ea syllaba producitur a Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 478.Adfuit et sacris interpres fulminis alisFesula. ------Apud Procop. tamen Rerum Gothicarum l. 2. in vulgatis exemplaribus est Φισοῦλα utrum auctoris scriptione, an libratii corruptione, incertum. Secunda vero syllaba, cum foret brevis, Polyb. l. 2. recte scripsit Graeco more Φαίσολαν. Hodie vulgo Fiesole. Leand. Alb. descr. It. p. 48. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.